sabato 29 dicembre 2012

La morte di Thomas Becket

30 Dicembre
S. Thomas Becket



Die 29 decembris
S. THOMÆ BECKET, EPISCOPI ET MARTYRIS
Pro commemoratione
Ad Officium lectionis
Lectio
Ex Epístolis sancti Thomæ Becket epíscopi (Epist. 74: PL 190, 533-536)
Non coronatur nisi qui legitime certaverit
Si curámus esse quod dícimur, et nostri nóminis, qui appellámur epíscopi et pontífices, nosse vólumus significatiónem, opórtet nos iugi sollicitúdine consideráre et imitári vestígia illíus, qui, póntifex in ætérnum a Deo constitútus, seípsum pro nobis Patri óbtulit in ara crucis, et de summa cælórum spécula ómnium actus et áctuum intentiónes iúgiter speculátur, tandem unicuíque redditúrus secúndum ópera sua.
Vices enim illíus in terris geréndas suscépimus, adépti sumus glóriam nóminis, honórem dignitátis, fructúsque labórum spiritálium temporáliter possidémus, Apóstolis et apostólicis viris in Ecclesiárum fastígiis succedéntes, ut nostro ministério peccáti et mortis destruátur impérium, et in fide et proféctu virtútum coaléscens ædifícium Christi crescat in templum sanctum in Dómino.
Et quidem episcopórum multus est númerus. Qui docéndi et pascéndi sollicitúdinem et instántiam diligentiórem promísimus in consecratióne, et verbis cotídie profitémur, sed útinam fides pollicitatiónis de testimónio óperis convaléscat! Messis útique multa est, nec ad eam colligéndam et congregándam in hórreum Dómini unus suffíceret aut pauci.
Quis tamen Románam Ecclésiam caput ómnium Ecclesiárum et fontem cathólicæ doctrínæ ámbigit esse? Quis claves regni cælórum Petro tráditas esse ignórat? Nonne in fide et doctrína Petri totíus Ecclésiæ structúra consúrgit, donec occurrámus omnes Christo in virum perféctum, in unitáte fídei et agnitióne Fílii Dei?
Necésse quidem est multos esse qui plantent, multos qui írrigent, quóniam hoc éxigit procéssus verbi, et dilatátio populórum, cum et antíquus pópulus, cui unum sufficiébat altáre, plures ex necessitáte magístros habúerit, nedum modo in concúrsu et affluéntia géntium, quibus Líbanus non súfficit ad succendéndum, et animália non modo Líbani, sed nec totíus Iudææ suffícerent ad holocáustum.
Sed quicúmque sit qui rigat aut plantat, Deus nulli dat increméntum, nisi illi qui plantávit in fide Petri et doctrínæ ipsíus acquiéscit.
Sane ad eum máxima pópuli iudícia referúntur, a Románo examinánda Pontífice, et dispósiti sub eo matris Ecclésiæ magistrátus, quátenus in partem sollicitúdinis accíti sunt, créditam exercérent potestátem.
Mementóte dénique quómodo salvi facti sunt patres nostri, quómodo et quibus tribulatiónibus Ecclésia créverit et dilatáta sit; quas procéllas eváserit navis Petri, quæ Christum habet vectórem; quáliter ad corónam pervénerint, quorum fides ex tribulatióne clárius elucéscit.
Sic ómnium sanctórum turba procéssit, ut perpétuo verum sit, quia non coronátur, nisi qui legítime certáverit.

ResponsoriumCoronávit te Dóminus coróna iustítiæ: * Stola glóriæ suæ circúmdedit te, et hábitat in te Deus, Sanctus Israel.
Certámen bonum certásti, cursum consummásti, repósita est tibi coróna iustítiæ. Stola glóriæ suæ circúmdedit te, et hábitat in te Deus, Sanctus Israel.


Oratio    Deus, qui beáto Thomæ mártyri pro iustítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, eius intercessióne, nostram pro Christo vitam in hoc sæculo abnegáre, ut eam in cælo inveníre possímus. Per Dóminum.

Nessun commento:

Posta un commento